Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[76]
est igitur vis virtutis duplex: aut
enim scientia cernitur virtus aut actione. Nam quae prudentia, quae calliditas quaeque gravissimo nomine sapientia
[p. 3022]
appellatur, haec scientia pollet una. Quae vero moderandis
cupiditatibus regendisque animi motibus laudatur, eius est
munus in agendo; cui1 temperantiae nomen est. Atque
illa prudentia in suis rebus domestica, in publicis civilis
appellari solet.
1 cui vulg.: quo P: fortasse> legendum quoi
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.